Hľadaný výraz: Jn 8,48-59, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
48 Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”. 49 Respondit Iesus: “ Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me. 50 Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. 51 Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum ”. 52 Dixerunt ergo ei Iudaei: “ Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum”. 53 Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis? ”. 54 Respondit Iesus: “ Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: “Deus noster est!”, 55 et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. 56 Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est ”. 57 Dixerunt ergo Iudaei ad eum: “ Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? ”. 58 Dixit eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum ”. 59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.

1

mail   print   facebook   twitter